- CONGER piscis
- CONGER piscisapud Gallos et Romanos in nullo, apud Hispavos aliquo in pretio, olim vero apud Graecos Deorum mensis dignus habitus est: postquam Euphron in Adelphis, Nireum quendam Chium Diis congrum elixâsse scripsit. Quamvis enim et assus satis suaviter sapiat, ut Coquns quidam apud Philemonem referente Athenaeô, in haec verba eruperit: Invasit me terrâ caelôque narrare, quantam voluptatem ceperim ex egregio illo congro, quem paravi nullis conditum caseis, nec ullis denique floribus aspersum; sed quaelis vivus, talis assus erat, tener omnino et molli igne tostus. Et paulo post, Quod si illi, qui vilioribus vescuntur piscibus, scarum haberent ---- aut e Sicyone congrum, quem Neptunus ipse Diis affert, omnes sane eô gustatô facti fuissent Dii; nam si vel mortui hunc odorentur, reviviscunt. Asso tamen elixus praelatus est. Unde Diocles interrogatus, Conger an lupus praestaret, hic assas, respondit; ille elixus. Et Antiphanes, Anguillam in aqua, sale et origanô conditam elixari iubet, eôdemque modô congrum. Maiores porro minutioribus praeferebant, unde apud Terentium, Adelph. Actu. 3. sc. 3. v. 23.Congrum istum maximum in aqua sinito luderePaulisper: ubi ego venero, exossabitur:Prius nolo. -----Quod Plautus, Aulul. Actu 2. sc. 9. v. 2. exdorsuare forte dixit. Solebant enim qutiqui spinas et ossa eximere, ut carnes expeditae gratiores redderentur; idque fiebat binis bacillis utrâque manu comprehensis, ut medius piscis astringeretur detergereturque. Inprimis vero congri caput commendabatur, adeo ut Archedicus coquus illud sele emisse quinque drachmis profiteatur, apud Athenaeum supra laudatum. Optimos in Italia capi tantuinque praecellere coeteris quantum pinguis thynnus vilissimis coracinis, eôdem teste Archestratus ait gulo mire ingeniosus. Plura de hoc pisce, inpriinis de audacia eius in piscatores, vide apud Auctorem Anonymum Sinae et Europae, c. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.